- ARFERIA
- ARFERIAaqua olim, quae Inferis libabatur, a ferendo: aliis adferia, et adferias. Item vas vini sacris adhiheri solitum. Vide Festum et Glossas. Vinum autem victimae bis superinfundebatur primum ad explorandum, an esset idonea, ut docent Servius in. l. 4. Aeneid. et Plut. de def. Oracul. l. 1. postea vero victimae in frusta concisae, ut fit apud Homerum. Il. 11. et Odyss. 12. Uti vero a ferendo seu adferendo, aqua haec arferia, sic ab inferendo, vinum Inferium appellatum est, de quo vide infra suô locô.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.